- APOPHORETA
- APOPHORETAGraece Α᾿ποφόρητα, dicta sunt dona, quae in Saturnalibus convivis dabantur domum ferenda, ab ἀποφερω. Vespasianus dabat sicut Saturnalibus Apophoreta viris; ita et per Calendas Martias feminis, Sueton. in eo c. 19. Vide Hadr. Turnebum l. 28. c. 32. et infra Panchrestum. Idem titulus est Martialis Epigramm. l. 14. seu ultimi: ubi statim sub initium docetur, divitum dona fuisse citreos eburneosque pugillares, chartas maiores etc. pauperum, quintuplices, triplices, chartas epistolares, candelas etc. Quae per fortem contigisie, discimus ex Epigr. 40.Aacillam tibi sors dedit lucernae etc.Apud Lamprid. in Heliogabalo c. 21. Apophorita est; ubi notat Casaubon. Apophoretum esse munus e convivio auferri solitum, vide infra, ubi de Licitatione et de Srtibus convivalibus. Hinc donum quodvis, in munerum editione, et dignitatum votis, significare coepit, ut apud Symmachum videre est, et ulterius patet ex iis, quae Raderus ad artial. idem Casaubon. ad Sueton. Beroaldus ad Appulei. Rofweidus ad Paulin. aliique adnotârunt. Tandem pro ipso vase, in quo munera reponebantur, usurpata vox, Isidor. Origin. l. 20. c. 4. Paulin. ad Sever. Ep. 1. etc. Atque hine ad feretra, in quibus defunctorum reliquiae ferri mos, denotanda translata, ut ex Auctoribus citerioris aevi Car. du Fresine Glossar. et Macris Fratribus in Hierolexico, laudatis, videre est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.